- PROSCRIBERE
- PROSCRIBEREverbum sollenne de edictis magistratuum locô publicô positis, apud Cicer ad Attic.Suetonium, Iultô c. 49. Alios. Item de titulis rerum venalium, qui claris literis, ut de plano legi possent, scribebantur. Hinc de iis, quorum nomina publice ad confiscationem proponebantur, Proscriptio, quae duplex fuit, bonorum et hominum. Si enim is, unde petebatur, latitaret, ita ut nullam secum agendi potestatem faceret, cum de domo extrahi non posset, actor (creditor) Praetoris auxilium implorabat atque reum (debitorem) evocari edictô iubebat. Edictum vero ad ipsius latitantis aedes ponebatur, cum sollenni vicinorum testatione: Qui evocationi si non pareret, neque defenderetur, Praetor secundam decernes evocationem, in bona Petitorem mittebat, et nisi evocatione tertiâ, ad sui defensionem, venisset, alterô decretô bona eius possidere, proscribi ac distrahi iubebat. Non tamen statim venditio fiebat, sed postquam bona per 30. dies possessa essent, tum veor iterum, qui se creditores dicebant, si plures essent, Praetorem adibant, petebantque, ut sibi liceret unum ex corpore suo constituere, qui debitoris bona auctioni subiceret. Is constitutus dicebatur Magister, et post id temporis Proscriptio fiebat, in celeberrimis totius Urbis locis. ita: ille debitor noster, in eiusmodi causa est, ut bona eius divendi debeant; nos Creditores patrimonium eius distrahimus: quicumque emere voles adesto. Inde post aliquor dies, tertium iam Praetorem adibant, postulantes, ut sibi liceret legem bonorum venditorum facere, atque inde ita proscribebant. Haec quicumque emeris, Creditoribus in dimidiam partem eorum, quae ipsis debentur, respondere debet; sic ut, cui aurei centum debentur, accipiat quadraginta. Et certô tempore elapsô Emptori patrimonium addicebatur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 12. Alia erat Proscriptio, cuius mentio in Lege Cornelia, ut Proscriptorum agri publici essent, apud Cicer, in Rullum. Ibi enim de Proscriptione hominum sermo, non solum ea, quae media capitis Diminutio alias exilio multavit, sine libertatis iactura, verum de calamitosissima illa, cuius, Urbe per suos milites occupatâ, Sulla inventor, praemium percussoribus Proscriptorum, duo talenta constituit, latentiumque indicibus, et poenam eandem abditos celantibus interminabatur. De qua sic Florus, l. 3. c. 21. Proposita est ingens illa tabula; et ex ipso Equestris ordinis flore ac Senatu, duo milia electi, qui mori iuberentur, novi generis edictum. Appianus, Civ. l. 1. quadraginta Senateres, et millesexcentos Equites habet. Val. Max. l. 9. c. 2. ex 1. Quatuor milia, ait, et septingentos dirae Proscriptionis, iugulatos, in tabulas, publicas retulit. Velleius, l. 2. c. 28. §. 3. Primus ille et utinam ultimus exemplum Proscriptionis invenit, etc. Sequuta Proscriptio Triumviralis, instauratumque Sullani exempli malum est, nihilque tam indignum illô tempere fuit quam, quod aut Caesar aliquem proscribere coactus est, aut ab ille Cicero proscriptus, abscissaque scelere Antonii vox publica est, Velleius iterum. l. 2. c. 66. etc. Utraque a proscribendo nomen invenit, quoniam eorum nomina in publico scribebantur. F. Matur. in Philipp. Orat 5. in tabula, ut ex Velleio visum, quae columnae solebat adfigi: Unde Graeci non tantum προγράφειν, sed etiam ςτηλιτεύειν id vocârunt, quod non nomina solum, sed et crimina proscriptorum publice in ferali tabula seu columna scriberentur, suid. in voce ςτήλη. Apud Graecos vetus admodum is mos, uthostes ac sontes proscriberent, interfectoribus eorum magnâ mercede per praeconem promissâ; ut testantur, Ulpianus Demosth. Orat. περὶ παραπρεσβείας, Harpocration, Polyaenus, Strateg. l. 4. et 5. Interpres Historiae Apollonii Tyrii, Appuleius, Metam. l. 6. etc. quam Proscriptionem ἐπικήρυξιν vocabant. Sic Xerxem qui vel vivum vel mortuum Athenas adduxisset, centum talenta polliciti sunt Athenienses: in Apollonii caput totidem promissa. in Agathoclis, immensa munera, de quibus Auctores praefati. Etiam columnae quandoque pretium adscriptum, ut docet Suidas, de Diagora Melio. Vide Ioh. Meursium Comm. in Lycophronis Alexandram, versum hunc.Κτανόντ᾿ ἐπνἐνσει τεθμῷ χαράξας.Simile quid apud Germanos obtiaet, ut videre est in voce Bannus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.